Hľadaný výraz: Jn 15,18-25, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
18 Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19 Si de mundo essetis, mundus, quod suum est, diligeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20 Mementote sermonis, quem ego dixi vobis: Non est servus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum, qui misit me. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis, peccatum non haberent; nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23 Qui me odit et Patrem meum odit. 24 Si opera non fecissem in eis, quae nemo alius fecit, peccatum non haberent; nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum. 25 Sed ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: “Odio me habuerunt gratis”.

1

mail   print   facebook   twitter